monumenta.ch > Petrus de Vinea > bsbClm14439.68 > csg68.247 > sectio 20 > sectio 11 > bnf8907.592 > sectio 9 > bkeCod.16.10v > bnf6797.485 > bkeCod.16.192r > sectio 68 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 62, 4
Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Quid est vigilare? Utique non dormire. Quid est dormire? Est somnus animae, est somnus corporis. Somnum corporis omnes debemus habere; quia si non habeatur somnus corporis, deficit homo, deficit ipsum corpus. Non enim potest diu sustinere corpus nostrum fragile animam vigilantem et intentam in actionibus: si diu fuerit intenta anima in actionibus, corpus fragile et terrenum non illam capit, non illam sustinet perpetuo agentem; et deficit, et succumbit. Ideo Deus donavit somnum corpori, quo reparantur membra corporis, ut possint vigilantem animam sustinere. Illud autem cavere debemus, ne ipsa anima nostra dormiat; malus enim est somnus animae. Bonus somnus corporis, quo reparatur valetudo corporis. Somnus autem animae est oblivisci Deum suum. Quaecumque anima oblita fuerit Deum suum, dormit. Ideo dicit Apostolus quibusdam oblitis Deum suum, et tanquam in somno agentibus deliramenta culturae idolorum. Sic sunt enim qui colunt idola, quomodo qui vident in somnis vana: si autem evigilet anima ipsorum, intelligit a quo facta est, et non colit quod ipsa fecit. Dicit ergo quibusdam Apostolus: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus . Numquid corpore dormientem excitabat Apostolus? Sed excitabat animam dormientem, quando ad hoc eam excitabat ut illuminaretur a Christo. Ergo secundum ipsas vigilias dicit iste: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Non enim vigilares in te, nisi oriretur lux tua, quae te de somno excitaret. Illuminat enim animas Christus, et facit eas vigilare: si autem lumen suum detrahat, obdormiunt. Ideo enim illi dicitur in alio psalmo: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte . Aut si ab illo aversae obdormiunt, praesens est illis lumen, et non possunt videre, quia dormiunt. Quomodo et corpore qui dormit inter diem; iam ortus est sol, iam dies calet, et ille tanquam in nocte est, quia non vigilat ut videat iam ortum diem: sic quibusdam iam praesente Christo, iam praedicata veritate, inest adhuc somnus animae. Illis ergo vos, si vigiletis, dicetis quotidie: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus. Vita enim vestra, et mores vestri vigilare debent in Christo, ut sentiant alii, Pagani dormientes, et ad sonitum vigiliarum vestrarum excitentur, et ipsi excutiant somnum, et incipiant in Christo vobiscum dicere: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.